ALITER PATINA DE ASPARAGIS.
Adicies in mortario asparagorum praecisuras quae proiciuntur, teres, suffundes vinum, colas. Teres piper, ligusticum
coriandrum viridem, satureiam, cepam, vinum, liquamen et oleum. Sucum transferes in patellam perunctam, et, si volueris,
ova dissolves ad ignem, ut obliget. Piper minutum asparges.
PATINA DE PIRIS.
Pira elixa et purgata e medio teres cum pipere, cumino, melle, passo, liquamine, oleo modico. Ovis missis patinam facies, piper
super aspargis et inferes.
PATINA DE PISCICULIS.
Uvam passam, piper, ligusticum, origanum, cepam, vinum, liquamen, oleum. Transferes in patellam. Cum cocta fuerit, acicies
in ipsam pisciculos coctos. Amulo obligas et inferes.
CARDUOS.
Liquamine oleo et ouis concisis
DULCIA DOMESTICA.
Palmulas uel dactilos excepto semine, nuce uel nucleis uel piper tritum infercies. Sale foris contingis, frigis in melle cocto et
inferes
GUSTUM DE CUCURBITIS FARSILIBUS.
Cucurbitas a latere subtiliter ad modum tessellae oblongae decidis et excavas et mittis in frigidam. Impensam ad eas sic facies:
teres piper, ligusticu, origanum, suffundis liquamen, cerebella cocta teres, ova cruda dissolves et mittes ut unum corpus efficiat;
liquamine temperabis. Et cucurbitas supra scriptas non plene coctas ex ea impensa imples, de tessella sua recludis, surclas et
coctas eximes ert frigis. Oenogarum sic facies: teres piper, ligusticum, suffundis vinum et liquamen, passo temperabis, olei
modicum mittis in caccabum et facies ut ferveat. Cum ferbuerit, amulo oblicuas et cucurbitas frictas oenogaro perfundis et
piper aspargis et inferes.
ALITER LENTICULAM
Aliter lenticulam: coquis. Cum despumaverit porrum et coriandrum viride supermittis. (Teres) coriandri semen, puleium, laseris
radicem, semen mentae et rutae, suffundis acetum, adicies mel, liquamine, aceto, defrito temperabis, adicies oleum, agitabis, si
quid opus fuerit, mittis. Amulo obligas, insuper oleum viride mittis, piper aspargis et inferes.
ROSATUM  ET VIOLATIUM
Rosatum sic facies: folias rosarum, albo sublato, lino inseris et sutilis facias, et vino quam plurimas infundes, ut septem diebus
in vino sint. Post septem dies rosam de vino tollis, et alias sutiles recentes similiter mittis, ut per dies septem in vino
requiescant, et rosam eximis. Similiter et tertio facies, et rosam eximis, et vinum colas, et, cum ad bibendum voles uti, addito
melle rosatum conficies, sane custodito ut rosam a rore siccam et optimam mittas. Similiter, ut supra, et de viola violatium
facies, et eodem modo melle temperabis.
MORETUM
Quattuor alia, apius, ruta, coriandrum, salis micas, caseus.
SARDA ITA FIT      
coquitur sarda et exossatur. teritur pipere, ligustico, thymo, origano, ruta, caryota, melle. et in vasculo ovis incisis ornatur impensa.
vinum modice, acetum, defritum et oleum viridem.
IN MITULIS              
liquamen, porrum concisum, cuminum, passum, satureiam, vinum. mixta facies aquatius et ibi mitulos coques.
LARIDI COCTURA
Tectum aqua cum multo aneto coques, oleum modicus distillabis et modicum salis.
ESICIA OMENTATA                     
Prendi carne tritata con mollica di pane bianco tenuta a bagno nel vino. Pesta assieme pepe, liquamen e, se lo vuoi, bacche di
mirto a cui avrai tolto il nocciolo. Forma delle polpettine nelle quali metterai grani di pepe e pinoli. Avvolgile nella rete e falle
rosolare con caroenum
SAVILLUM (een recept van Cato)
Savillum hoc modo facito: Farinae selibram, casei P. II S una
commisceto quasi libum, addito mellis P. [lines] et ovum unum.
Catinum fictile oleo unguito. Ubi omnia bene commiscueris, in
catinum indito, catinum testo operito. Videto ut bene percocas medio,
ubi altissimum est. Ubi, coctum erit, catinum eximito, melle unguito,
papaver infriato, sub testum subde paulisper, postea eximito. Ita
pone cum catillo et lingula.
De recepten staan op alfabetische volgorde. Ze zijn van Aspicius tenzij anders vermeld.
Zoals je kunt lezen zijn ze nogal kort en bondig. Er wordt verondersteld dat je de basiskennis wel
hebt. Nu ja, we zijn niet gek en tuurlijk weten we wel hoelang we ongeveer een sardine moeten
bakken tot hij gaar en niet zwart is. (Om maar een voorbeeld te noemen)
Dus nogmaals: Gebruik je gezonde verstand en intuïtie en alles komt goed.
FABICIAE
Fabaciae uirides ex liquamine, oleo, coriandro uiridi, cumino et porro conciso coctae inferuntur.
PATINA DE PERSICIS
Persica duriora purgabis, frustratim concides, elixas, in patina compones, olei modicum superstillabis et cum cuminato
inferes.            
VOOR DE MODICUM BIJ DE PATINA DE PERSICIS:
Piper, ligusticum, petroselinum, mentam siccam, cuminum plusculum, mel, acetum et liquamen.    
VITELLINA FRICTA
Piper, ligusticum, apii semen, cuminum, origanum, cepam siccam, uuam passam, mel, acetum, uinum, liquamen, oleum,
defritum
.        
LIBRA.....................................  330 gram   
SEMILIBRA ............................ 165 gram
UNICA.....................................  27 gram
SCRIPULUM............................ mespuntje
SEXTARIUS............................. 4 dl
HEMINA..................................  2 dl
QUARTARIUS.........................  1 dl
ACETABULUM......................... 3 eetlepels
CYATHUS................................ 1 1/2 eetlepel
COCLEARUM.......................... 1 theelepel
COCLEARUM DIMIDIUM.......  1/2 theelepel
         
ROMEINSE  KOOKEENHEDEN:
De recepten van deze website in het Latijn
x  
Onderzoek, tekst en webdesign Sione van Walderveen
Delen op facebook